useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.168
Signature: 1.7.168
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. Juli 1688
Sitzung vom 24. Juli 1688  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [24. Juli 1688] III. congregatio 24. Julii. Accusatus est aliquis balneator Jaurinensis nomine Reichelmayr ab aliquo capitaneo, quod ipsi per socium suum instratus fuerit pulvis cyprius venenatus, cum enim calido et sudanti ab itinere instravisset balneatoris socius pulverem [fol. 70v] caput paulo post pruritu ingenti mox rubore et ingenti tumore occupatum fuisse, tandem ab inunctione olei rosati successisse ulcerationem profundam usque ad cranium a qua magnis doloribus et impensis vix trimestris spatio curari potuisse adeoque longo processu Jaurini agitato petierat a balneatore refusionem omnium impensarum et lucri sui interim cessantis praetendebatque ultra 1000 flor. Implorabat igitur pro justitiae administratione facultatem utpote verum judicem cognitionis. Balneator citatus mox comparuit et facultas facile deprebendit pulverem cyprium nullatenus venenatum fuisse sed affectum capitanei fuisse verum erisipelas, quod deinde ad inunctionem olei rosati exulceratum fuit. Adeoque balneator absolutus eique hujus rei testimonium datum, per quod totus processus mox Jaurini in favorem balneatoris finitus est.

    Dom. Aichorn med. cand. pro disputatione et materia assignanda pro baccalaureatu assignata est materia de urinis.

    Absolutis disputationibus bacc. Friz et Glesler ad rigorosum examen admitti petierunt, quod et obtinuerunt.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.