Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[14. September 1688] V. congregatio 14. Septembris. Cum aliquis advocatus camerae imperialis, nomine Nipho a balneatoribus apud regimen accusaretur ratione novi balnei, quod in suburbio Windtmül dicto exstruxit, ille balneum medicatum causatus a facultate petiit illud visitari ac probari, inque eum finem commissarios petiit a se solvendos. Cui petito quidem annuit facultas [fol. 71v] sed an sumptibus parcens an causae suae diffidens, Niphorem deinceps reliquit intactam.
Aequissime petierat D. von der Heiden, ut publica fide caverent omnes et singuli facultati incorporati, ne ullus se offerret aut intruderet apud fratres misericordiae, dum ille tamquam ordinarius de facto existens cum ipsis de salario annuo 100 imper. ab imperatore fundato, ab ipsis vero sensim ad 100 flor. diminuto restituendo tractaret, quod et promissum est ab omnibus.
Lecta et probata sunt acta D. Stumpff.
Promotis neodoctoribus Friz et Glesler collata est sessio.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.170, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.170/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success