useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.217
Signature: 1.7.217
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. November 1691
Sitzung vom 24. November 1691  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [24. November 1691] Die 24. Novembris transmissum fuit a regimine decretum, quod continebat, ut citaretur Danese Tabarino, siquidem ex sumptione electuarii sui alexipharmaci quidam in suburbio nomine Gallipin ultra trigesies purgatus et jam desuper mortuus fuerit, uxor autem illius ab usu ejusdem etiam et quidem ultra centies purgata et tunc in extremis vitae haereret adeoque seria fiat inquisitio, quatenam ipse Tabarino hominibus venundaret electuarium, ut inde tam funesti sequantur eventus et ipsa rei inventa qualitas sequenti die consilio sanitatis notificaretur. Tabarino citatus respondebat, se penitus ignarum esse quibus vel quam ob causam tam male cessissent et nocuissent sua medicamenta usurpata, narravitque plura simplicia et radices, quae compositionem sui electuarii ingrederentur, quae utique singula bona et alexipharmaca erant. Hinc arguebatur illud infaustum accidens occasione alterius causae evenisse et jam in corporibus illis malignum fomitem et materiam delituisse. Idipsum dein altero die consilio sanitatis significatum fuit.

    Notandum, quod post medium Octobris a me inchoatae fuerint visitationes pharmacopoliorum. Materialistarum officinae quoque peragratae fuere et repertae sunt eorum merces et materialia pharmaceuticen concementia bene constituta. Admoniti fuerunt, ut sibi bonas merces imposterum comparare studeant, caveantque oculos cancri ex alba argilla formatos, uti tunc a fraudulentis hominibus [fol. 94r] variis officinis illati fuerant, mercari et haud quaquam divendere atque se intra limites mercaturae suae contineant neque praeparata et compositiones quae pharmacopoeis debentur, in officinis suis hominibus venundent.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.