Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[1. Dezember 1691] Die 1. Decembris mihi a regimine decretum missum erat, cujus tenore omnibus medicis ac chirurgis inhibebatur, ut si qui ad personas aegrotantes accessissent easque morbo suspecto vel contagioso affectas esse deprehendissent vel minimum per octo dies ab aliorum patientum visitationibus se continerent, ut contagii alicujus disseminandi occasio praecaveretur.
Notandum quod isto tempore (Decembris) diversi emergerent morbi et casus, ex quibus velut evidenter arguebatur, pullulare aliquam contagionem et luem pestiferam, quapropter a regimine et magistratu civico congrue fiebant praecautiones et ob eam causam citabatur quoque obstetrix senior Elisabetha Neuholdin, ipsique proponebatur, ut obstetricem aliquam ad Lazarethum exponendam adduceret. Sed locus ille et conditio velut nimis periculosa non habebat ambientes. Adfuit autem Juliana Peierlin, quae pluribus jam annis in arte obstetricandi apud unam et alteram obstetricem Viennae operam dederat et inscripta quidem sub Catharina Grünerin at non tanto tempore fuerat atque hactenus in loco contumaciae habitaverat, haec se pro suscipiendo isto munere libere offerebat ac imposterum ibidem vel extra moenia tantum artem exercere velle deferebat rogavitque supplex ut hac conditione a facultate examen consequeretur cum absque hoc paupertate et liberorum pluralitate gravaretur. Annuit facultas et a Regina Stroblin obstetrice inter seniores prima praesentata, examen subiit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.218, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.218/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success