Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[29. Juli 1692] IV. congregatio 29. Julii. Franciscus Ludovicus Püpier Austriacus Viennensis phil. et med. dr. nec non arte chirurgiae licentiatus Patavii promotus albo nostro annumerari supplicat. Obtinuit sorte divini senis aphor. 37 sect II.
Litteras fundationis Pauli de Sorbaith Belgae Hannoniensis etc. a superintendente medico Francisco Xaverio Winhaimb recepi nec non facultati praelegi. Apposita vero sinopsi fundavit 2400 flor. pro duobus adolescentibus vel stipendiatis imprimis ex familia sua circiter ad novem annos, in defectu horum etiam ex Belgio advenis aut duobus pauperibus studiosis Viennensibus (in gratitudinem lucri sui hic adepti) ad biennium tantum de interesse 2000 flor. cuique annuatun 50 flor. De residuis 20 flor. legavit 5 flor. facultati pro festo Ss. Cosmae et Damiani ad aliquot sacra legenda (in extracto autem sui testamenti consistorialiter vidimati et a me ad facultatis ladulam quoque extraditi clarius est explicatum, quod tradantur decano annuatim 5 flor., quibus ille 10 sacra pro defunctis facultatis in festo Ss. Cosmae et Damiani curabit legi) quod a me hoc anno diligenter executum recepta apochia a sacerdote et directore votivantium ad S. Stephanum. Praeterea legavit 5 flor. suo superintendenti et 6 flor. pro 12 sacris in aurei montis capella a se neo-erecta, denique 4 flor. pro necessariis ibidem. Hujus stipendii tenor in omnibus similis stipendio Emericano observandus, excepta collatione a consistorio petenda. Superintendens semper sit medicus, rationes autem singulis tribus annis a facultate suscipiendae. Litterarum fundationis quoque unum exemplar asservandum in cassa facultatis, alterum in archivio universitatis in ladula aurei montis.
In confirmationem piissimi fundatoris et olim promotoris mei colendissimi observationem addo, hoc anno mortuo suo nepote ex privigno D. Greisel actuali fundationis Sorbaithicae alumno, collatum fuisse a consistorio stipendium hoc studioso Viennensi medico Francisco Petro Hartung. [fol. 105r]
Johannes Christophorus Henisch phil. et med. dr. sessionem obtinuit.
Tres med. bacc. supplicantes materiam pro licentia doctorali affectant.
Juribus repetentium doctoribus hactenus fermo invilescente moneta persolutis renovatum est vetus et determinatum conclusum, ut imposterum dom. repetentes jura facultistarum in aureis hungaricalibus in specie deponant ac praebeant.
Rationes meae quintae administrationis stipendii Büttneriani ab ultima Maii 1690 usque ad annum 1692 ejusdem diei palam reddidi.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.239, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.239/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success