Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[22. März 1694] IV. congregatio 22. Martii. [fol. 121r] Propositum fuit negotium concemens medicos campestres, inter quos duo nempe dom. Satler et Eichorn casu Viennam delati eo tempore, quo alicujus repetentis jura distribuenda fuerunt, cum eadem a facultate obtinere non possent ad universitatis consistorium appellarunt, coram quo causam suam diu prosecuti sunt contra facultatis statutum quod jam olim factum ut hactenus etiam repetitum medicis campestribus, quamdiu pensionibus suis fruuntur, jura repetentium iis non deberi nec danda esse conclusit. Et quod non sine rationibus. Siquidem etiam provinciales medici eadem jura praetenderent, quibus facile esset, temporibus, quibus talia jura distribuuntur Viennam advolare, quo facto expensae repetentium ita multiplicarentur, ut plurimis repetentibus eadem sustinere vel non placeret vel impossibile foret, quibus proinde ad effugiendos tam graves sumptus facile foret privilegium aulicum solicitare et minoribus sumptibus impetrare, quod utique in facultatis nostrae damnum et despectum cederet. Accedit, quod campestres medici ab omnibus oneribus facultatem nostram gravantibus immunes vivant, unde justum utique videtur, ut qui onus nullum sentit nec commoda etiam participet et sentiat. Conclusio proinde facta, monendos esse praedictos, .ut a causa sua desistant nec facultatem ad eorum suspensionem vel etiam omnimodam exclusionem similibus perjuris condignam necessitent.
Legit acta sua D. Pock et approbata sunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.281, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.281/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success