Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[21. April 1694] Die 21. Aprilis admissus est ad examen Joannes Baptista Poxberger privilegiatus aulae caesareae chirurgus, qui non obstante, quod in Italia ex chirurgia examinatus, in licentiatum promotus fuerit, tamen nostrae facultati exhibuit honorem atque ab eadem etiam ultro examinari voluit et approbari.
Imploravit etiam auxilium nostrum alius chirurgus in Italia examinatus et pro licentiatu approbatus, nomine Ursus Victor Jaus Helvetus et recenter ab aula caesarea pro aulae chirurgo susceptus. Cui discipulorum suscipiendorum et absolvendorum licentiam chirurgi civici negare voluerunt, eo quod a facultate non sit, examinatus neque dictorum chirurgorum matriculae inscriptus. Pro cujus defensione chirurgis significavi, quod qui actuali aulae servitio occupantur non tam medici quam chirurgi compelli a facultate ad examen non possint, utpote per privilegia sua exempti nisi volentes et proprio motu se examini nostro subjiciant. [fol. 121v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.282, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.282/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success