Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[8. Juli 1694] V. congregatio 8. Julii. D. Festa legit sua acta et approbata sunt. [fol. 122r]
Iterum quaestio mota an tribus dominis a me creatis baccalaureis, qui desiderant in doctores promoveri, facultas consentiat. Responsum, quod semel placuit, amplius displicere non debeat.
Supplicavit D. D. Zanuthi, qui a D. Weiland sine omni culpa et data occasione gravissimis verbis et contumeliis offensus ab eodem sibi coram facultate satisfieri postulat. Unde dictus D. Weiland serio citatus non tamen comparuit vir crudus et toti collegio molestus, quique antecedenter saepius citatus emansit Conclusit totus concessus, ut per decretum serio et sub comminatione suspensionis a juribus denuo citetur, quam citationem si ultra contempserit excludatur a gremio Mota alia quaestio, an nempe ex paratis nostris pecuniis non placeret aliquam portionem ad honorem Ss. Cosmae et Damiani impendere eorumque reliquiis ex argento honoratius aliquod parare domicilium seu reliquiarium. Hujus tamen quaestionis decisio ad aliam congregationem dilata est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.284, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.284/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success