Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[30. Juli 1694] VI. congregatio 30. Julii. Causa fuit litigium inter D. Zanuthi et Weiland.
Audita utraque parte licet facultas causam D. Zanuthi judicaverit aequiorem, conclusit ambos ita invicem conciliandos esse, ut stipulatis manibus spondeant, se imposterum pacificos fore, quod factum est coram facultate, quae transgressoribus pacificationis imposuit mulctam, nempe exclusionem ex gremio illi, qui fidem datam imposterum esset transgressurus.
Supplicavit pro stipendio Emericano med. stud. Joannes Georgius Josephus Scholz Oppaviensis.
Ancilla Salome Ganserin quae per 11 annos dominae Stuberin quondam collegae Stuber piae memoriae conjugi fideliter servivit [fol. 122v] stipendium Emericanum obtinuit.
Accusatus fuit doctor quidam ex Hollandia Lutheranus, quod in urbe hactenus libere practicaret. Vocatus comparuit; retulit autem sibi familiam legati Hollandici hic Viennae relictam esse commendatam, adeoque se huic ex obligatione servire, abiturum autem Vienna, quam primum legatus hanc suam familiam revocaverit. Monitus tandem per me, ne praxin suam etiam ad alios quoscunque extenderet, dimissus est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.285, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.285/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success