Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[21. August 1694] V. congregatio. 21. Augusti. Supplicavit Vratislaviensis quidam medicus Joannes Christophorus Etner phil. et med. dr., qui litigium cum aliquo agyrta omnium literarum ignaro in eadem tamen civitate Vratislaviensi libere practicante habens, rogavit censuram alicujus libri germanici sub titulo entlarffte Maulaff15 editi et nequitiam fraudesque talium agyrtarum et impostorum graphice describeret sibi communicare atque attestari scripto edito, quod idem über nomen alicujus pasquili prout ille agyrta voluit, non mereatur, ut qui neminem in particulari diffamaret sed solos malos et sceleratos agyrtas perstringeret. Consensit petitioni facultas et per me doctori responsum dari voluit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.286, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.286/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success