Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[19. Jänner 1678] II. congregatio 19. Januarii 1678. Legit sua acta D. Plöckner, quae etiam fuerunt approbata, excepto eo, quo suadebatur, ut medici provinciales examinarent chirurgos et balneatores in suo districtu. Conclusum, cura examina sint regale facultatis, indeque plura alia absurda sequi possent, si imposterum etiam extra facultistae examinarent, etiamque cum tempore nulla religionis vel confessionis fieret observantia.
Supplicat dom. Joannes Petrus Pachmayr phil. et med. dr. pro admissione ad actum repetitionis. Fiat et loco collationis det cuilibet praesenti doctori unum imperialem.
Propoasi, cum controvertatur, an extemis dom. facultisti danda sint jura repetentium vel non, cum compertum sit, aliquibus data fuisse, plerumque autem non, petii, ut fiat decisio et statutum. Statutum ergo, quod non sint danda, quia habent aliena stipendia, sed tantum iis, qui hic sedem fixam habent, quemadmodum [fol. 4r] etiam idem conclusum sub decanatu D. D. Monquentin factum est.
An retinendus sit D. Schwarzmann advocatus? Conclusum, quod sic et dandum stipendium 30 flor.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.3, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.3/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success