Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[5. März 1678] 5. Martii examinatus est Joachimus Känckel pharmacopoeus in Ybbs, von Torpat wuss Liffland.2 Respondit tenuiter, praesertim quod non studuerit. Admissus est tamen cum admonitione ut sese perficiat magis, legat diligenter pharmacopoeiarum confectiones et siquidem non intelligat latinos, germanicis authoribus se accommodet. Caeterum conquestus est hic examinatus, se pauperem esse, pharmacopoeiam debite instructam habere non posse, siquidem medicus etiam ibi nullus resideat et defectus patientum praesertim nobilium manifeste praesciatur. Hinc rogavit, ut fiat dispensatio ratione collationis, quod obtinuit et solvit jura 18 flor.
Notandum hic, quod D. Pisani, physicus Melicensis obtrusit huic examinato Känkell, quod frustra se stiterit facultati et gratis exposuerit jura.
Itidem D. Plöckner physicus Hyppolitanus examinat balneatores et consequenter vellet etiam examinare pharmacopoeios. Hinc dehortandi veniunt, ut talia non praesumant.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.4, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.4/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success