Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[4. Februar 1696] II. congregatio 4. Februarii. Perlegi in libro statutorum § sequentem: Facultas nunquam cogatur, ut aliquem extraneum admittat, nisi prius cuique doctorum duos aureos Ungarales dederit, totidemquo pedello, parata mediocri collatione, ad facultatem vero 4 Ungarales, quemadmodum a multis annis id observatum.
Hisce ita auditis descendit in petitionem universitatis pedelli facultas, ea tamen conditione, ut theses scriptas et impressas circumferat ad quemlibet doctorem ac repetentibus in omnibus actum repetitionis concernentibus sedulo assistat.
Hisce ita conclusis ego vi hujus statuti 4 aureos Ungarales imposterum aerario facultatis a quolibet repetente tradendos eodem plane titulo supplicavi, quam petitionem aequam et legitimam judicavit facultas, nam si statutum pro servo, cur non etiam pro integro collegio militaret. Hac occasione ulterius facultas firmiter statuit, privilegia et statuta praecipua annuatim a decano praelegenda esse, ut quodlibet membrum circa negotia facultatis rectum judicium ferre possit.
D. Jacobi rogat et accipit sessionem.
D. Bosio aphor. supplicat et obtinet.
Dom. Georgius Fridericus Offer supplicat stipendium Pitnerianum recommendatus a comite de Hardek.
Dom. Klug chirurgus civicus petit decisionem a facultate circa 475 flor., quos exegerat a duobus fratribus Haass, quos curaverat per sesqui annum in vulneribus et fistulosis ulceribus lethalibus. Ne autem res in litem abiret, suasit facultas ut ad 350 flor. descendat, quod fecit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.322, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.322/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success