Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[4. April 1696] IV. congregatio 4. Aprilis. Dom. Eckstein petit cautionem 1000 imper. a dom. Mayr. Datum est responsum: Der Supplicandt wirdt die Caution an gehörigen Orten zu suchen wissen.
D. Gorelli, Ritter et Besio supplicant pro sessione et obtinuerunt.
Decretum regiminis legi, in quo dom. Brendlin in medicina examinandam nobis praescripsit, ubi si minus apte responderit ab omni ultoriori aegrorum curatione esse removendam. Facultas regimini respondendum judicat, quod haec foemina ob incapacitatem examinari non possit, cum notorium sit, quod sufficiens studium non habeat, secundo quod aliquis chymicus aut alchymista nullam habeat connexionem cum medico practico, aliud enim est, scire praeparare remedia, aliud est scire applicare, nam ita etiam pharmacopoei essent optimi medici, quod tamen nemo prudens dixerit, praeterea quod nullam habeamus exemplum quod aliqua foemina in hac celeberrima universitate unquam fuerit examinata. Proinde rogat facultas, regimen velit a mandato hoc desistere. [fol. 132r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.324, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.324/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success