useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.327
Signature: 1.7.327
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. Juli 1696
Sitzung vom 3. Juli 1696  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [3. Juli 1696] VII. congregatio 3. Julii. [fol. 133r] Supplicant amici pie defuncti von Heiligenthal, quatenus facultas causam mortis velit specificare, sed facultas responsum dare scriptotenus, cum non teneatur nisi regimen id mandaverit, oretenus ipsis respondendum, ejusmodi mortem a variis posse provenire causis, quod et feci.

    Hic ulterius fuit conclusum circa chyrurgum Gerwig ratione poenae. Variae fuerunt opiniones, plurima tamen pars condemnavit ipsum ad 12 imper. in specie, quos tamen in parva moneta sub comminatione gravioris poenae, si adhuc semel in consimili causa fuerit deprehensus, coactus fuit dare.

    Praeterea praelectus fuit libellus alicujus aurigae Hungariae per imperatorem et regimen pro informatione missus, in quo supplicans petiit licentiam introducendi et vendendi contra privilegia dom. Ambrosii acidulas Roitschenses potissimum ex hoc capite, quod verus sit inventor eorundem et quod suam sanitatem perdiderit in servitio bellico. Respondet facultas, quod ille inventor, cum ante centum annos jam fuerint notae, non possit esse, an vero se in servitio imperatoris destruxerit, nullam habere informationem. Ceterum periculosum esse, confidere homini acidulos, qui hic possessionatus non est ob errores plurimos emergentes.

    Patroni pharmacopoeae in Mistelbach respondent ad mandatum ratione examinis provisoris, quod eorum provisor proxime sit iturus in religionem,16 sequentem autem examini nostro subjiciendum promittunt.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912


    Notes
    16 Zu konvertieren.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.