Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[4. Juni 1696] V. congregatio 4. Junii. Praelegi libellum alicujus agyrtae, in quo supplicabat licentiam curandi illos, qui nec pharmacopoeos nec doctores solvere possunt.
Ad annihilandum ejusmodi agyrtorum falsum praetextum pleraque enim pars eorum sub specie curationis pauperum suam falcem in nostram messem mittere conantur, rogare facultatem, quatenns placeret imposterum 4 ultimos doctores constituere, qui ex charitate illos pauperes, qui nec ad hospitalia venire nec ad fundationem Bllliotioam ire posaunt curent, intra tamen civitatis muros et hoc tamdiu, donec alii repetentes successive venientes eos liberent.
Et ut nemo se excusare possit, ante sessionis adeptionem ad manus decani hanc charitatem se facturos promittant, quod vi conclusionis sine ulla contradictione modo practicatur. Est etiam haec mens suae majestatis in privilegiis et statutis nostris fusius legere et videre.
Praelegi responsum regiminis ad nostram datam responsionem in causa dom. Brändlin ita sonans: Es bleibt bey dem Bericht und seyn die Supplikantin hiemit abgewisen und solle hinführo von allen practicirn sich enthalten, welcher bscheidt gegen original Ihr brändtlin per pedellum exequirt worden.
Chirurgi civici supplicant licentiam una cum doctoribus vi suorum privilegiorum examinando suos chirurgos. Respondit facultas: Wenn die bürgerlichen und hofbefreiten Chirurgen zugleich einkommen werden folgt fernerer Bescheid. Dom. Victor Jaus accusat collegium chirurgicum aulicum, quod ipsi denegent jura et immunitates collegii chyrurgici. Responsum den hofbefreiten Chirurgen um Bericht zu zustellen.
Vidua Joannis Friederici von Heiligenthal rogat facultatem, quatenus velit indagare in causa mortis sui mariti cum aliam causam praeter purgationem a Gerwig chyrurgo datam non sciat.
Eodem die supplicant amici dom. defuncti von Heiligenthal quatenus facultas velit imponere ipsius medico ordinario, ut speciem morbi [fol. 132v] aperiat et ut dom. de Thran, Gorilli et Sorbait chirurgus scriptotenus rei circumstantiam in exenteratione cadaveris deprehensam communicarent facultati.
Camera civica vult capitale pie defuncti Rechberger supra domum, quam nunc possidet pharmacopoeus aulicus elocatum ad se accipere et annuatim interesse dare, ubi facultas rem expectandam judicavit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.325, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.325/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success