Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[4. März 1697] Die 4. Martii ad examen admissus fuit juvenis quidam chirurgus Georgius Thomas Vischer Austriacus Viennensis, ut qui per 6 annos chirurgum militarem partim in imperio partim in Ungaria egit, 5 annos classi Holandicae in mari operam suam dedit cum egregio nominis sui fama et lucro, quo contentus ad patriam suam redux eidem reliquam suam vitam vovit. Optime satisfecit
Siquidem autem juvenes tales chirurgos examinare non licet, priusquam de certo loco seu officina certitudinem habent, praesens chirurgus tunc incertus, qualem deinceps acquisiturus esset officinam, per literas reversales se obligavit quod ab omni praxi tamdiu velit abstinere, donec certam sibi comparasset officinam.
Eodem die D. Winheim superintendens fundationis a D. Sorbait institutae suas rationes a 12. Julii 1691 usque ad 12. Juli 1696 nobis exhibuit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.334, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.334/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success