Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[21. Februar 1697] II. congregatio 21. Februarii. Lectum fuit decretum regiminis, in quo nomine imperatoris nobis mandatum fuit, ut agyrtae alicujus nomine Rudolphi Carlicer praxin medicam pateremur imperturbate. Cui mandato facultas contradicere pro hoc tempore non potuit.
Lectus fuit chirurgorum civicorum libellus, in quo sicut hactenus saepius iterum ad examen suorum admitti rogarunt, repulsam vero a facultate passi, ideo quod ipsi ante annos 50 et plures huic suo petito etiam tunc negato consenserint et acquieverint, eo quod ab illo tempore, nec quidem etiam praegresso exemplum examinis, cui ex collegio chirurgorum unus interfuisset, monstrare non possint.
Scriptam propositae sibi fundationis mentionem facultati fecit D. Stumpf subsenior declarando, propositum sibi esse 4000 flor., certo et securo loco committere, ut ex annuo interesse 4 pauperes studiosi, duo quidem theologiae, duo med. stud. annuatim participent, superintendentes autem hujus fundationis praeter decanum et facultatem medicam sint duo curati ad S. Stephanum ejusdemque episcopalis curae magister, hac quidem conditione, ut praefatis dom. curatis ejusque curae magistro de elocando capitali / si necessitas novae elocationis eveniret / eoque conservando et colligendo annuo interesse cum praescitu tamen facultatis labor incumbat ac praeterea jus praesentandi theol. stud. habeant uti et praesentandi med. stud. facultas medica, stipendia autem conferendi simulque de acceptis et expensis rationem singulis annis postulandi et suscipiendi jus penes medicam facultatem permaneat. Consensit facultas.
Remissus ad me fuit libellum chirurgorum civicorum, quo ad consistorium appellantes rogarunt, ut nobis ab eodem mandetur, quatenus deinceps ad examina chirurgorum suorum admitterentur. Responsum a me consistorio, quod hoc ipsum ante 54 annos petierint, repulsam vero tunc passi et per tot annos ad ullum examen unquam admissi et jam deinceps se excludi non aegre ferant.
Libellus supplex a patribus trinitatis majestati exhibitus et ad regimen et cameram aulicam dein ad nostram universitatem directus fuit, quo patres praeter varia alia quae cameram aulicam aliosque religioses magis concernunt, rogarunt majestatem, ut in testamentis, similibusque donationibus ad pias causas directis et dirigendis partem sibi tertiam vendicare [fol. 137r] et redimendis captivis applicare liceret. Huic petito sicut reliquae tres facultates contradixerunt, quod nempe per hoc libertas nobis in faciendis testamentis et donationibus tolleretur, quod nempe ex summa, quam nos et non minorem intendimus, notabilis aliqua pars decederet et destinata nostris pauperibus subsidia per se tanto eorum numero non sufficientia plurimum minuerentur, ita etiam nostra contradixit facultas.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.333, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.333/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success