Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[16. März 1697] Die 16. disputationem suam pro baccalareatu subivit Christianus Lux Nauderensis, item 30. Martii Petrus Seinicher [fol. 137v] et antehac 18. Martii Joannes Franciscus Faber, die 22. Aprilis Joannes Georgius Grebenbroch Austriacus Viennensis, qui respondit timide nec satis docte unde et illius admissio ad gradum suspensa et dilata.
III. congregatio. Propositi fuerunt aliquot libelli supplices collationem stipendiorum rogantes, qui omnes ad illarum fundationum superintendentes sunt remissi.
Potissima congregationis causa fuit negotium D. Plömer concernens, cujus libellus supplex majestati exhibitus et ab eadem per dom. baronem et collegam nostrum D. Beker ad facultatem remissus fuit, addita hac significatione, quod imperatori gratum foret, si supplicanti per nos satisfieret, quae majestatis intentio toti facultati per me quidem proposita fuit, dilata tamen hujus doctoris acceptatio, ideo quod oretenus tantum per nostrum collegam proposita erat adeoque consultius plerisque ex facultate visum, expectare hujus intentionis [quae quidem a tanto principe pro mandato haberi debebat] scriptum aliquod mandatum, quod in ladula asservaretur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.337, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.337/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success