useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.338
Signature: 1.7.338
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Mai 1697
Sitzung vom 22. Mai 1697  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [22. Mai 1697] IV. congregatio 22. Maii. Supplicavit peregrinus aliquis med. D. Joannes Michael Surgant in universitate Basiliensi ante aliquot annos promotus, rogans sibi assignari aphor. Sorte obtinuit aphor. 21 sect. II.

    D. Michael Bubig sessionem sibi dari rogavit, quam facultas non quidem negavit, tamen quia timide et non satis docte respondit, ad finem mei decanatus ut differatur, conclusit. [fol. 138r]

    Quia studiosorum, qui pro baccalaureatu disputarunt, erant numero sex, mota est quaestio, quomodo debeant examina institui, cuivis enim proprium assignare diem et toties convocare facultatem utique nimis onerosum foret. Visum mihi optimum fore, si primo studioso sex doctores assignarentur, qui in separato cubili eundem examinarent et finiti examinis successum ad plenum deinde referrent, eodem modo secundo alii sex et sic tertio, quo modo una die et congregatione tres et servato eodem modo et jam sequenti die reliqui tres examinari et tandem gradus baccalaureatus omnibus per me conferri posset. Placuit iste modus a me, propositus.

    Mota quaestio an scilicet pro examinandis baccalaureis tota facultas convocari debeat. Responsum, quod non, sufficere tot convocare quot pro examinandis necessarii nempe in praesenti 18. Proposui, quod in oppido Ybbs jam longo tempore medicus aliquis moretur, qui nec a statibus conductus, nec alia quam propria authoritate fretus in districtu illius loci libere practicetet utse populo magis commendet servitia etiam medico indecora aegris suis praestet. Citatus a me licet per literas responsorias se compariturum promiserit, hactenus tamen nunquam comparuit. Conclusit facultas, iterum esse citandum, cum hac comminatione, ut si secundae citationi morem non gesserit, sibi imputet, si tertia vice violenter et per magistrum rumorum Viennam trahatur.

    Denique 4 dom. doctorandi suis disputationibus pro gradu doctoratus jam et quidem honorifice defuncti, per libellum suam urserunt praesentationem et examen, quorum precibus (Deo volente) hac aestate per me satisfiet.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.