Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[13. August 1679] Die 13. novum accepi decretum, (nam decreta hoc anno grandinum instar pluebant) ut inspectorem mortuorum gratis examinaremus. Et cum de mala consequentia adesset suspicio, magno scripto excusavi facultatem multisque et praegnatibus adductis rationibus probavi, facultatem non teneri, nisi ex gratia id facere velit.
Plurima consilia et commissiones institutae sunt apud regimen in puncto pestis severe grassantis, quibus omnibus interfui et bonum facultatis viriliter saepissime propugnavi.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.34, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.34/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success