Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[15. August 1679] Die 15. Augusti tradidi libellum supplicem imperatori ratione horti botanici et licet multi magnates patrocinarentur, nullum tamen accepi responsum.
Eodem die imperator curavit me citare per dom. comitem Augustinum de Wallenstein, ut ex me plenarie statum praesentis grassantis (pestis) sciscitaretur, quem jam dudum incredulis rem nimirum et scripto et ore [fol. 12r] detexeram, ut ex meo responso imperator sese vel ad fugam vel ad mansionem resolveret.
Suasi autem, ut caute cum pauco aulicorum comitatu discederet, secus fore, ut omnes provincias peste inficeret. Verissimum egi vatem, nam omnes provinciae hoc igne accensae sunt, per quas aulae transiverunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.35, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.35/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success