useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.38
Signature: 1.7.38
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. September 1679
Sitzung vom 7. September 1679  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [7. September 1679 ] 7. Septembris, quo tempore horrendum in modum pestis grassabatur ita ut 5000 in utroque lazareto infectorum numerarentur, ut omnes in civitate officinae clausae essent, ut nil aliud in urbe et extra eam videretur nisi mortui in publicis plateis et aegri, item vespillones bajuli, sacrificuli funera: ecce o miserrima rerum facies!

    Jussit regimen, ut cadaver peste extincti cultro anatomico subjiceremus, eo quod idem Venetiis quandoque fuisset practicatum. Respondi, praeterquam quod sit opus periculosissimum, nos ulterioribus testimoniis ad hanc pestem — proh dolor! — agnoscendam non egere, adeoque hac anatomia opus non esse. Quod autem id Venetiis quandoque fuerit practicatum, id erat, quia pestis nullo sese extemo manifestabat signo.

    Item iterumque replicato decreto quaerebatur utrum e re non foret, ut cadavera comburerentur. Respondi, id quidem Venetiis aliquando practicatum [fol. 13r] fuisse, verum sequenti modo, cum impossibile foret, ob multitudinem omnia cadavera sepelire, non redigebantur in cineres (fuisset enim summus labor et expensae summae!) sed tantum extrinsece una cum vestibus admoto stramine velut depilandi sues adurebantur ut diutius incorrupta manerent postea sepelienda.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.