useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.405
Signature: 1.7.405
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
17. März 1701
Sitzung vom 17. März 1701  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [17. März 1701] II. congregatio 17. Martii. Praesentatus fuit libellus Joannis Caspari Ginther pharmacopoei aulici, in quo petiit licentiam, fundationem 300 flor. a piisimo Joanne Guilielmo Rechperger factam aedibus suis annexam ad civitatis cameram transferendi ac sic aedes suas a perpetuo suo onere liberandi. Respondit facultas negative hac potissimum ratione, quod mens fundationis in omnibus sit observanda eamque mutare nullo modo liceat.

    Dom. Maximilianus Antonius Tammen de Oldendorff phil. et med. dr. in urbe Paduana promotus rogavit sibi assignari materiam pro repetitione. Accepit per sortem aphor. 30 sect. II. Siquidem autem ad ipsam disputationem pauci plerumque apparent doctores, ut plures denique alliciantur, statuit facultas, ut praesentium cuivis doctorum unum par chyrothecarum offeratur. [fol. 161r]

    Conclusum insuper fuit, ut deinceps repetituris dom. doctoribus in aliis facultatibus promotis per decanum et praesentes doctores proponeretur casus aliquis medicus ex tempore resolvendus, ex qua resolutione non provisa firmius judicium de doctrina repetituri haberi possit, quam ex publica disputatione, in qua tamquam promeditata facilius sit bene subsistere.

    Supplicarunt quinque ab antecessore baccalaurei promoti pro materia ad gradum licentiatus. Negavit facultas, quod post aliquem gradum baccalaureatus exspectandus sit integer annus.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.