Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[14. Jänner 1701] I. congregatio 14. Januarii. Statutum primo, competere decano duplicia jura tam ab examinandis quam repetentibus ad facultatem.
Admissi sunt ad examen baccalaureatus dom. Kopplinger et Dubiz.
Dom. Nicolaus Menageot petiit ab universitate titulum professoris chirurgiae. Cum autem hic titulus requirat et praesupponat gradum in chirurgia, contrarium suasit facultas.
Exhibita idaea ornandorum capitum sacrorum Ss. Cosmae et Damiani capsulis argenteis ex peculio a membris facultatis et reliquorum ad eam pertinentium collecto. Placuit et inchoandum opus mihi commissum.
D. Stubner accepit aphor. pro repetitione. Quia vero in resolvendo ex tempore casu per sortem sibi contingente non satisfecit, suspensus est ad integrum annum, quo elapso ipsi rursus aditus facultatis novumque tentamen concessum est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.412, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.412/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success