Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[18. Dezember 1704] I. congregatio 18. Decembris. D. Franciscus Adolphus Habersack Romae promotus casum de pleuritide resolvit et aphor. 13 sect. II. defendendum obtinuit. [fol. 183r]
Sicut jam a D. a Stockhammem conclusio confirmata fuit, ut jura ante resolutionem casus distribuantur cum periculo repetentis, ita tamen , ut si casum non intelligeret aut non resolvere posset, inter anni spatium se ita applicaret, ut redire possit novum resolvendi casum absque datis novis juribus.
Conclusum, ut disputationes imposterum hora 3 pomeridiana instituantur, cum medici ob praxim ante prandium magis impediti non ita facile comparere queant.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.443, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.443/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success