useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.510
Signature: 1.7.510
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. Februar 1708
Sitzung vom 13. Februar 1708  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [13. Februar 1708] II. congregatio 13. Februarii. Primaria causa fuit, quod mihi ab aula et regimine intimatum esset, ut examinarem apertionem alicujus foeminae in sextum mensem gravidae uxoris Jacobi Holmayr, quae uti rumor in aula et tota civitate ferebat et prouti maritus et assistentes testabantur, post apertionem supervixisse credebatur. Itaque citatae omnes foeminae, quae huic apertioni et extractioni foetus interfuerunt, citatus etiam fuit Joannes Philippus Thampos chirurgus et obstetrix uti et maritus. Adstantes foeminae et maritus eam adhuc post apertionem supervixisse testabantur, chirurgus et obstetrix negabant. Tandem re exactius examinata, judicatum unanimiter est, quod motus ille pedum a fortissima compressione a marito facta provenerit, sicque pedes proprio pondere conciderint. Verum cum obstetrix et chirurgus sine requisita diligentia et sine interventu alicujus medici apertionem inconsiderate instituerint (mortua enim ante passa erat affectum hystericum et quatuor solum horis aegrotaverat), mulctati sunt 12 flor., quae tamen mulcta ob eorum paupertatem et humillimas preces ea conditione remissa est, ut hic et illa pro anima defuncta tria sacra procuraret. Ego postea innocentiam chirurgi et obstetricis aulae insinuavi, unde res mansit sopita.

    Supplicavit facultati famosus agyrta Ferdinandus Hochenberg, ut permitteretur ei venditio medicamentorum pro variis morbis atque illorum virtutes imprimi pateremur. Denegavit facultas sed ille nulla habita interdicti hujus ratione curavit virtutes medicamentorum suorum imprimi apud typographum Schlegel,22 eaque hinc inde vendidit, unde typographum accusavi apud consistorium, qui postea pro poena sua orationes in festo Ss. Cosmae et Damiani gratis impressit. [fol. 195v]

    A regimine ad consistorium missum fuit decretum, ut omnes superintendentes fundationum redderent rationes. Hic consistorium et rector volebant etiam D. de Deimbl imponere, ut et hic rationes utriusque fundationis Emericanae redderet, contra quem actum cum hoc spectet ad facultatem, solennissime protestatus sum. Fuit conclusum ut insinuaretur superintendenti, rationes facultati reddere.

    Conclusum fuit, ut omnes exdecani sua acta intra spatium 6 septimanarum extraderent.

    Georgius Andreas Pastergg med. stud. supplicavit pro stipendio Emericano et fuit ipsi collatum.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912


    Notes
    22 Johann Georg Schlegel, Universitäts-Buchdrucker 1693-1716.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.