Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[9. Oktober 1708] VIII. congregatio 9. Octobris. Supplicarunt pro stipendio Emericano Franciscus Gruber, Thomas Pulman, Wimber, Regula et Petrogalli.
Supplicavit prior et conventus Fratrum Misericordiae, ut facultas pharmacopoeam illorum prout alias singulis annis visitare dignaretur. Pro informatione libellus collegio pharmaceutico communicatus est.
Chirurgi aulici protestati sunt contra examen dom. Laudes. Sed cum facultas viderit illos metipsos in causa fuisse, memoriale illorum redditum est.
Praelectum fuit decretum, quo regimen commendabat, ut imposterum si mitteretur decretum a consilio sanitatis, eidem facultas quantocyus responderet. Cui respondimus, quod nostra instantia sit regimen et non consilium sanitatis, quod consistit etiam ex membris alterius dicasterii, ex magistratu civic et non solum regiminis.
Fuit aliud decretum regiminis transmissum ratione praecedentiae inter decanum et consulem civitatis propter sessionem in collegio sanitatis: [fol. 205r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.536, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.536/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success