Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[9. Februar 1709] IV. congregatio 9. Februarii. Propositae fuerunt litterae compassus in puncto homicidii a praetorio nobis transmissae, in quibus a facultate petebatur judicium utrum Guggumus tempore sui homicidii potuerit haberi pro maniaco et examinato delinquente et omnibus cum eo missis, observato corporis temperamento atrabilario, anni tempore autumnali, opificio murarii, habitatione in domo pauperum, vivendique ratione conclusit facultas, illum tempore homicidii dummodo non ficte sed candide ad nostra interrogata responderit, paroxysmo maniaco laborasse idque praetorio pro responso esse remittendum, quod etiam sic factum [fol. 215v] et delinquens a poena ordinaria liberatus fuit. D. Daru petiit et obtinuit sessionem. Praelectum fuit memoriale dom. Schipkoin a Schiphofen contra agyrtam Berwick et deceptorem famosum, qui integram restitutionem filii tumore in collo laborantis promittendo magnam pecuniae summam extorserat et pro ulteriore cura adhuc majorem expetebat. Sed cum statuto restitutionis tempore adhibita remedia nec minimum effectum monstraverint dom. non solum ulteriorem solutionem denegavit sed etiam datam pecuniam repetiit. Cum autem cum illo nihil efficere poterat, imploravit facultatis auxilium. Conclusum, ut Berwick citetur et si non comparuerit nec decretum protectorium monstrare potuerit, ad carceres academicos deducatur.
Franciscus Adamus Deimbl petiit licentiam disputandi pro baccalaureatu. Assignata fuit materia plethora et cacochymia cum differentiis et annexa quaestione utrum detur cacochymia sanguinea, cum responsione negativa.
Similiter supplicavit Balthasar Plasgude et assignata fuit materia de symptomatibus eorumquo differentiis.
Rogavit D. Pachmayr pro aliquo subsidio et statim collecti fuerunt 16 flor. 23 cruc.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.565, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.565/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success