Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[27. Februar 1709] V. congregatio 27. Februarii. Praelectum fuit memoriale cujusdam civis nomine Weber a regimine transmissum, in quo petiit licentiam, ut sua uxor, quae a medicis, chirurgis, balneatoribus et pluribus agyrtis curari non poterat, saltem Elisabetham Kempin Breslaviensem et hic in civitate Leopoldina illicitam praxim exercentem pro medicatrice adhibere posset. [fol. 216r] Haec enim ob meas minas patientem hanc sine licentia facultatis suscipere non fidebat. Omnes qui eam in cura habuerunt exceptis agyrtis convocati fuerunt et tam de specie morbi quam de adhibita cura auditi, tandem etiam ipsa Kempin tam de specie morbi et causis, quam de methodo curandi examinata, sed nihil ad rem respondit, quia nec morbum agnovit nec ullam curandi methodum scivit, quare hujus curam ipsi plane prohibuimus et concludebatur, hanc patientem lepra incipiente laborare, praeterea regimen informandum, eandem ita mirabilem, ut nullius remedia uti ordinata fuerunt, adhibuerit et singulis diebus in rebus non naturalibus summos facere excessus, ut sit impossibile, ibidem aliquid boni praestari posse, interea rogavimus ne in praejudicium privilegiorum nostrorum ulla praxis huic foeminae concedatur.
Maximilianus Lehr phil. et med. dr. pro repetitione sorte obtinuit a D. Daru casum de vertigine, quem mediocriter resolvit et tandem obtinuit aphor. 23 sect. II.
Quaestio mota fuit de fundatione Rechbergeriana et conclusum, ut fiat indagatio. Hinc post aliquot dies accessi dom. Güntter seniorem supra cujus domum haec fundatio a pie defuncto fundatore facta fuit, ibidem intellexi praefatam fundationem sub decanatu pie defuncti D. Pock a domo Güntneriana sub Duechläden ab haeredibus Rechbergerianis cum hoc onere empta ad officium superioris camerae vulgo Ober Cammerambt translatam fuisse. Dum autem interrogarem, quisnam ipsi litteras fundationis ex ladula facultatis tradidisset, respondit, hoc a D. Pock factum fuisse, Dom. Günther senior hanc translationem fundationis Rechpergerianae aliquoties jam pridem adhuc sub decanatu D. Plöckner, uti in actis ipsius videri potest, tentavit.
Sed cum haec domus, cui fundatio inbaerebat, esset noviter aedificata et haec intentio fundatoris menti esset contraria, eandem facultas semper impedivit eo quod meliorem hypothecam nemo desiderare potuisset. Si itaque acta decanatus D. Plöckner et Pock combinentur, res clara erit.
D. D. Collas supplicavit pro materia repetitionis; sed cum Paduae al Bo esset promotus, facta fuit aliqua difficultas. Tandem concludebatur, illum quidem admitti posse sed cum supplemento 75 flor., quos, cum D. Collas dare recusaret et tantum persuasione alicujus [fol. 216v] 50 flor. offerret, nec aliter disponi potuisset, surrexit facultas et abivit sine assignatione casus et aphorismi.
Cum scribae advocati nostri aliquoties a me bibale petiissent, quaestio mota fuit, quantum ipsis esset dandum et concludebatur 5 vel 6 flor. ipsis dari posse. Sed cum ladula esset vacua, tantum pro interim fuerunt dati 3 flor.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.566, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.566/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success