useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.569
Signature: 1.7.569
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
18. April 1709
Sitzung vom 18. April 1709  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [18. April 1709] VII. .congregatio 18. Aprilis. Proposuit nobis D. Nicoletti se in autumno ad aliquem mercatorem nomine Boison natione Gallum et sodalem in confraternitate Scotensi vocatum, quem invenit magnis et profundis ulceribus cacoëticis totum corpus infestantibus item humerorum et artuum doloribus topho et vigiliis laborantem.

    Cum autem post longam et methodicam curam se parum proficere animadvertisset, apud hunc patientem aliquam malignitatem veneream latere suspicatus fuit sed cum confraternitas tales patientes ex communi eleemosynarum aerario exclusos habeat, D. Nicoletti hunc patientem dereliquit, unde inter ipsum et confraternitatis chirurgum de specie morbi controversia orta fuit, unus hunc affectum scorbuticum alter venereum esse judicabat, interim chirurgus pro sua opinione confirmanda confrates susque deque informavit unde alii doctores, qui hoc audiverunt hunc physicatum ambire inceperunt et hoc negotium eo usque deventum ut de amotione D. Nicoletti cogitare et loqui inceperit confraternitas. Quo intellecto D. Nicoletti famae suae consulens, rogavit facultatem quatenus illum morbum specificare dignaretur. Sed cum nemo de [fol. 218r] hoc patiente informationem haberet plurimaque signa tam morbi gallici quam scorbuti essent aequivoca, determinationem hujus casus valde difficilem et propter honorem et famam patientis etiam periculosam, facultas judicavit interea, ut quantum liceret honori D. Nicoletti consuleretur, conclusum fuit, ut commissarii ex facultate ad confraternitatis primates mittantur, illos tam de incertitudine morbi, quam de praejudicio, quod tali modo pateretur D. Nicoletti, informaturi ad hoc denominati fuere D. Kremer et Focky, qui libentissime hoc munus ex charitate proximi susceperunt sed sine effectu, quia confraternitas pro nunc volebat manere apud suum conclusum.

    Sed paulo post conscientia ducta duos confratres ad me misit rogantes, quatenus facultas hunc casum discernere dignaretur, respondi id sine oculari inspectione fieri non posse sed commissarios esse deputandos, si fraternitas eorum labores solvere vellet, quod factum.

    Commissarii retulerunt patientem non sine suspicione contagii venerei affectu scorbutico cum dispositione ad lepram laborare.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.