Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[18. April 1709] Die 18. Aprilis per commissarios ad 22. facultas citabatur ad consilium sanitatis ratione curae apud Weberin et agyrtae Kempin superius memoratae. Comparuerunt D. von Drahn, Kremer et Zanutti, citati fuerunt etiam illi, qui illam antecedenter in cura habuerunt exceptis agyrtis nempe D. Faber et Jacobi, D. Habersack propter aliam rationem, Wentzl chirurgus et Daniel Clement balneator. Commissio haec fuit satis favorabilis pro facultate, quia in [fol. 217v] primis, dum fieret quaestio, cur plures infirmi curentur in hospitalibus quam extra, a doctoribus et a D. Zanutti demonstratum fuerit, nec quartam partem eorum, qui quotidie moriuntur, doctores civitatis pro sua cura adhibuisse sed tantum agyrtas, qui curandi methodum ignorant et sic sua temeritate homines occidunt. Quo audito a sanitatis collegio nobis mandabatur, ut contra tales homines diligenter et libere exerceamus brachium nostrum saeculare.
Agyrtae Kempin non solum cura apud Weberin sed ubique in universum usque ad aliam resolutionem fuit inhibita.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.568, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.568/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success