useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.577
Signature: 1.7.577
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
18. Juli 1709
Sitzung vom 18. Juli 1709  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [18. Juli 1709] Die 18. Julii examen uxoris et mariti, simul etiam ocularis inspectio instituta fuit et postquam omnes circumstantiae bene essent examinatae nec apud maritum in partibus genitalibus ullum conformationis vitium observari potuerit, conclusum, praedictum Josephum Kien pro frigido habendum, idque ex defectu boni sanguinis et spirituum, eo quod uxor ipsi quotidie graviter laboranti vilissima nec debite praeparata daret alimenta, illa vero nunquam cum ipso sed semper sola et privatim voraret, item in locis marito incognitis tam in quam extra domum cubaret, interim ille in continuis animi pathematibus, rixis, maerore [fol. 220r] et tristitia viveret, si vero sine hisce animi passionibus bonis posset frui alimentis et convenientia adhiberentur remedia, illum adhuc sufficientes ad consumandum matrimonium vires recuperare posse judicavimus et quidem ex hac ratione, quia confitebatur se ante has controversias et ante matrimonium in conversatione cum puellis statim sensisse erectionem virgae sed conclusum erat plane contra spem et opinionem uxoris, quae nihil aliud quam anihilationem matrimonii et alium maritum robustiorem desiderabat. A parocho, qui eos copulavit, videbatur hic erratum fuisse, quod hanc feminam circa ultimos gravidam menses cum hoc viro, quod alias fieri non solet copulaverit, maritus enim confitebatur, se ob magnitudinem ventris ab initio fuisse a coitu impeditum seseque tunc temporis sufficientem habuisse erectionem sed illam ob inde exortam confusionem et verecundiam, tandem etiam animorum in dies magis magisque defecisse, nec mirum, quia nec caballum homine multo robustiorem cum simili macilentia et exiguo alimento aliquid efficere potuisse credimus. Ex hoc disce componere pro assensu, si bona juscula comedere desideras.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.