useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.578
Signature: 1.7.578
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
19. Juli 1709
Sitzung vom 19. Juli 1709  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [19. Juli 1709] Die 19. Julii comparuit citatus Josephus Coceli pseudopharmacopola apud S. Mariam auxiliatricem, se aromatarium simulans, se cum esset denuntiatus de instructa pharmacopoea, in examine confessus fuit, se tantum pro pharmacopoeis Viennensibus pillulas Francofortenses formare, quas cum aliis simplicibus purgantibus penes alia materialia divenderet, quod ipsi cum severa comminatione incarcerationis inhibui et amare flentem dimisi.

    Eodem die comparuit citatus Jacobus Weinber balneator in Lichtenthal,32 qui postquam illi ulteriorem praxim inhibuissem, se ad examen obtulit, dummodo Viennenses balneatores illum suscipere vellent. Idem voluit balneator in Guntendorff33 sed nostri balneatores fuerunt contrarii. Similiter etiam chirurgus in Lazaretho promisit, se velle examini sistere balneatorem in balneo suo in Liechtenthal, si prius abigeremus ex Liechtenthal Jacobum Weinber. Hoc ipsi promisi, si prius suum balneatorem examini subjecerit sed cum suo petito prius non adimpleto hoc facere nollet, pro servanda facultatis authoritate hoc omisi ex post facto ipsius consilio et exemplo bonam suam intentionem balneator in Guntendorff etiam mutavit et ex hisce factum est nihil.

    Godefredus Wenigh chirurgus in Pruckh an der Leythen sub [fol. 220v] decanatu D. Blümer examinatus magisterium facere omisit, solum examen sibi sufficere putans ad evitandum malum exemplum ad magistratum ibidem litteras compassus misi, in quibus demonstravi illum quidem examinatum sed ex defectu magisterii faciendi necdum approbatum, consequenter huc usque in Austria vigore resolutionis caesareae ad praxim esse incapacem, quare usque ad confectionem magisterii praxim ipsi esse inhibendam. Post 14 dies venit die 16. Julii apud Joannem Hölzl chirurgum seniorem, magisterium suum confecit unguentum Aegyptiacum simplex et ceratum diapalma.

    Prima vice ceratum non successit sed plane nigrum fuit, quod cum ipse et alii chirurgi assistentes adverterent, me variis blandimentis a foco ad hypocaustum ducere conati sunt occasionem quaerentes aliud ceratum ex pharmacopoea jam allatum substituendi sed cum ego dolum et conatum observassem nolui recedere, tandem cum senioris adminiculo novum ceratum coquere coactus fuit quod melius successit. Ex hoc commissarii discant attendere ad confectionem magisterii, ne decipiantur et diludantur a chirurgis et balneatoribus. [fol. 221r]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912


    Notes
    32 Im IX: Wiener Gemeindebezirk.
    33 Gumpendorf, zum VI. Wiener Gemeindebezirk gehörig.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.