Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[25. Oktober 1709] Die 25. Octobris in cancellaria regiminis pro descriptione decreti Fratribus Misericordiae ratione visitandae pharmacopoeae solvi 15 cruc.
Pro expeditione memorialis in puncto chirurgorum et balneatorum necdum examinatorum ad collegium sanitatis missum nec in hodiernum diem adhuc expeditum persolvi 12 cruc.
Ratio autem cur collegium sanitatis hoc memoriale expedire nolit est, quod in eo praeter alia etiam petierim, publicum decretum sub Leopolde I. in favorem nostrorum privilegiorum pro extirpandis agyrtas emanatum sub nomine moderni imperatoris Josephi I renovari, quod repugnat decreto a regimine non pridem emanato et publice affixo, a quo nostro petito facultas nullo modo desistere deberet et si hoc apud regimen obtineri non posset, ad aulam recurrendum esset.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.595, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.595/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success