Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[31. Oktober 1709] Die 31. Octobris hae querelae cum multis motivis apud ipsum imperatorem fuerunt repetitae ita ut desuper decretum nobis missum fuerit, quo nobis usque ad decisionem causae acquiescendum erat. Interim illi soli visitationem aliquam superficialem pro forma tantum instituerunt. [fol. 224v] Post aliquod tempus pro sua commodidate facultas instituit visitationem solemnem sine medicis aulicis exspectando finem litis, qui parum post pro voto nostro subsecutus fuit.
Hoc die propter hesternas controversias imperator epistola cum decreto nobis transmissa citavit supremum aulae cancellarium a quo imperator magnam informationem de nostris differentiis accepit, quia cancellarius jam in festo S. Joannis Baptistae nostra acta et documenta ad proprias manus acceperat, ex quibus ille plenariam informationem habebat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.597, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.597/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success