Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[5. Jänner 1711] I. congregatio 5. Januarii. Decreto regiminis nobis injungitur, ratione pestis in vicinis Hungariae partibus grassantis de medicis loimicis sub annexa comminatione prospicere, in quem finem sese obtulerunt sponte D. Plasgude, Colias et Schnitzenbaum extrafacultista ut et Gorgias, qui a me propositi suscepti et iis conditiones sat laudabiles adimpletae sunt. Doctoribus autem non sufficientibus studiosi pariter sese insinuarunt, quorum primus Petrogalli, cui ad ejus instantiam apud facultatem deposito juramento et praevio examine particulari indulgetur licentia practicandi ut medicus loimious in districtu sibi distinato pro ratu tantum temporis et a consilio sanitatis suscipitur.
Altero regiminis decreto informationem dare jubemur ratione privilegii privativi cuidam nomine Prigl pro aquis Spadanis impertiendi. [fol. 235v] Conclusum, ut informatio in contrarium detur.
Accusatur Joannes Mayr balneator in Neustifft de instituta operatione in parturiente quadam, vi cujus parturiens pauco post tempore fatis cessit siquidem et uterus dilaceratus frustratimque foetus extractus, qui citatus una cum filio suo, sociis, obstetricibus aliisque in hocce casu necessariis hominibus comparuit, omnibus in particulari acriter examinatis, inquisitione que accurate facta et casu bene scrutinato imprimis observatum est, supradictam parturientem difficillimis semper partubus obnoxiam fuisse, imo tempore gravidationis enormes circa uterum extensionis et lacerationis sensum percepisse, foeminam a diversis obstetricibus longo tempore vexatam et tractatam fuisse, quae adhibitis variis modis et methodo tamen parturientem liberare non poterant, accedente vero nocte in vanum laborantes desperantesque balneatorem supranotatum advocarunt, qui minus bene valens fllium suum unacum sociis ablegavit, facta tamen admonitione seria, ne quid periculosi tentent, filius vero parturientem pene agonisantem deprehendens, sibique nimium confidens anceps potius quam nullum in hac extremitate remedium tentare praesumens operationem, sinistro tamen exitu aggreditur et violento forsan nisu foetum jam mortuum frustratim extrahit, qua operatione peracta paulo post parturiens extincta est. Rebus sic stantibus casuque formaliter criminali non existente, obstetricibus sub acri comminatione injungitur, ne similibus in casibus sibi nimium fidant neque usque ad extremum expectent, dimissis, balneatori serio interdicitur, ne filio aut sociis arduum tale negotium concredat, filio vero praesumptio exprobratur mulctaque 50 flor. dictatur, quam etiata deposuit.
Citantur socii ad aureum lconem et aethiopem, quibus injungitur, ut aut in absentia suorum dominorum sese tanquam provisores examini debito submittant [fol. 236r] aut aliis examinandis locum cedant, ne pharmacopoeae sine approbato antistite pereant, quod ut commissariis ad cridam referre possint, rogarunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.626, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.626/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success