Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[19. Jänner 1711] II. congregatio 19. Januarii. Agitabatur negotium de actis quorundam exdecanorum edendis ut et de protocollis ladulaque ab antececessore repetendis.
Item cum res medica propter discordias inter facultatem et personae medicos extrafacultistas per aliquod tempus multum perpessa sit, quomodo ulterioribus erroribus praeveniendum. In quem finem conclusum, ut privatae congregationes instituantur, in quibus omnia tum ratione medicorum tum pharmacopoeorum, chirurgorum et praesertim obstetricum inquirantur.
Solicitat cand. med. Freund pro licentia practicandi tanquam medicus loimicus, qui etiam admissus, ei praevio examine a me instituto, depositoque juramento pro ratu temporis et loci districtu facultatem dedi practicandi, quibus factis susceptus est a consilio sanitatis.
Accusatus chirurgaster quidam omnino praesumptuosus Pauffler a provisore ad S. Udalricum eo, quod pariter praxin medicam exerceat ipseque medicamenta praeparet. Citatus comparuit eique sub maxima cominatione interdicta fuit praxis medica et chirurgica vel si ultimum amplectetur, sese examini sistat, in quod condescendit adjungendo, si pariter tanquam practicus medicinae examinetur, quod utpote omnino scandalosum cum summa exageratione fuit denegatum et sub poena carcerum praxis utraque interdicta.
Solicitat Godefridus Durich Amstelodamensis examen in lythothymia, herniothymia etc. et fuit admissus.
Hoc mense habita fuit anatomia [fol. 236v] publica demonstratore D. Kremer, prosectore Fuchs juniore chirurgo civico. Interfuere frequentius praeses consilii sanitatis comes ab Oed36 aliique regiminis consiliarii. Anatomia peracta demonstratio chirurgicarum operationum a D. Gerstner exhibita praeparatoro Menageau chirurgo aulico castrensi.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.627, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.627/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success