useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.633
Signature: 1.7.633
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. Juni 1711
Sitzung vom 13. Juni 1711  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [13. Juni 1711] VII. congregatio 13. Junii. Proposui, quod facultas maximas semper triccas habuerit propter obstetricum continua dissidia, proposui inquam si ad plurimas difficultates sublevandas ordo quidam et statutum typis evulgandum concinaretur, in quem finem 14 puncta conformavi, quae concordibus votis facultas approbavit.

    Cum in nupera commissione apud consistorium D. Festa se more solito refractarium facultati exhibuerit neque ab incepta frivola querela desistere voluerit, duplica sic dicta a nobis suscepta est, interea tamen cum contra privilegia, statuta et juramentum hactenus egisset, facultas jus haberet, stante quoque lite pendente ipsum vel suspendere vel excludere. Ad meam tamen [fol. 239r] informationem ductum est, ut prius amicabiliter ab aliquibus sibi familiaribus commoneretur, persistente vero in sua pertinacia, factum ejus inconsideratum in duplica acriter perstringatur, commonitus autem surdo fabula cantabatur, adeo adducto statuto 1678.Ne ullus facultistarum exteriorum fruatur juribus repetentium sed solum ii, qui hic sedem fixam habent aliisque in hanc rem facientibus duplica bone iustructa venerabili consistorio tradita tandemque ipsi consignata. Qui supplicavit consistorio, quatenus facultati imponeret de edendo quodam statuto, ad quod se supradictum referret, considerans vero eum processum in infinitum tentare velle neque moris esse, protocolla tanquam arcana pro vidimatione alienis esse propalanda, constanter negavi, a quo tempore nihil desideratum nec motum.

    Citatur Josephus Steikert pharmacopoeus, maritus obstetricis cujusdam satis arrogantis stud. med. nomen usurpans, cui tanquam non immatriculato praxis serio interdicitur.

    Miserrime vivens D. Pachmayr et insuper morbosus enixe flagitat facultatem, sibi ut in hac miseria assistat. Conclusum, cum ad hospitalia non posset partim non vellet accommodari, ut cum Fratribus Misericordiae tractetur de eo suscipiendo, quibus proposui, reponente vero priore se intra 250 flor. annuatim eum sustentare non posse, quod cum facultas sustinere nequiret tandem ex Fratrum Misericordiae interessata immisericordia miserabiliter paulo post mortale tributum reddidit, qui ut mediis destitutus interea a facultate sustentatus et mortuus, facultatis suraptibus sepultus.

    Conceditur stipendium Emericanum duobus med. stud. Joanni Ernesto a Sauerburg Graecensi et Joanni Francisco Ganser Leobiensi.

    Postquam Moni pharmacopola ad aureum leonem ob debita incarceratus et Fezer ad signum aethiopis ob eandem rationem invisibilis factus diu et ultra annum emansissent, nec pharmacopolia a provisoribus per facultatem approbatis provisa essent sub initio decanatus mei socios [fol. 239v] citavi, hi referentes dom. commissariis ad cridam interea praefuerunt pharmacopoliis, quoad hoc conquestus apud dictos commissarios de proponendis ad examen provisoribus semper spe vana nutritus sum, quod scilicet ambo pharmacopoei brevi absolvendi sint, praefixo etiam termino, quo ad dimidium jam absoluto post tot admonitiones frustra factas ad compellendos commissarios vel ad pharmacopoeorum restitutionem vel provisorum examinationem interdixi doctoribus, nec recipe ullum in has pharmacopoeas ordinent, sociis vero, ne ullum recipe faciant, medicinamque vendant. Quo facto in regimine accusant decanum et facultatem, ad quam litem dirimendam ordinavit regimen commissionem addendo “solle indessen mit aller Verfahrenheit innen gehalten werden". Quae resolutio me in itinere tunc temporis constituto emanavit, revertens, eam communicatam more solito deprehendens et tantum unica dies ante commissionem institutam superesset, ut visitationem inopinate destinatam instituere possem, pridie cormissionis eam incipere volens a commissariis a longe lumen habentibus vix non impeditus essem, nisi constanter rationibus ponderosis authoritate et vi superassem commissariosque abegissem, quo facto in quiete visitationem absolvi sed pharmacopoeam misere constitutam deprehendi, ad herbarium vero, aquarium et cameram materialium accedere volentibus id nobis ob clavium a commissariis acceptorum defectum negabatur. Ideo a regimine conclusum, ut imposterum decanus et facultas pharmacopoeas et omnia annexa secundum placitum visitare nec ab ullo impediri possit. [fol. 240r]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.