Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[4. Juli 1711] VIII. congregatio 4. Julii. Propositum est negotium ratione duorum provisorum examinandorum ad aureum leonem et aethiopem, quos creditores frustra examinari voluerunt et regimen nobis deliberandum reliquit. Conclusum, ut annitatur omnino facultas, quatenus Moni et Fezer restituantur pharmacopoeis, quod etiam factum.
Cum inultae adjutrices examen urgerent non obstante facti statuti et ordinis pro obstetricibus an sint admittendae. Conclusum, ut habiliores examinentur eo quod taliter imposterum ordinem factum facilius observare possimus si antequam publicetur, supplicantes diu jam practicantes non approbatae examinentur.
Anna Maria Meixnerin postquam apud consistorium pro vendendo balsamum sulfuris sententiam favorabilem accepisset eadem etiam in appellatorio apud regimen confirmata esset examen solicitat. Respondetur ut revisio quidem expectetur, quod si tamen eadem retardaretur revisio admittatur, adversariis vero diu cunctantibus ad examen admissa est.
Accusant chirurgi civici viduas quasdam aulae privilegiatas contra consuetudinem tonstrinas apertas et publicas foventes. Responsum: Denen hoffbefreythen Chirurgis umb Bericht.
Accusatur Scherribel balneator diu in balneo Haffner-Baad persistens, ob mutationes autem quasdam cedere coactus, quod praxim chirurgicam exerceat, qui cum a facultate haberet optimum testimonium et a magistratu licentiam civicum opificium tractandi, absolutus est.
Cum exdecani a repetentibus non nisi simplicia jura (ubi tamen duplicia competerent vi statutorum antiquissimorum [fol. 240v] sub dom. von Drahn 1695 reasumptorum) exigerent, conclusum, ut a repetentibus adhuc viventibus exigant aut ipsi luant.
Item iidem in festo Ss. Cosmae et Damiani ultra destinatos 100 flor. majores sumptus facientes, hos facultati attribuant, conclusum, ut si decanus excedat, excessum ipse resarciat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.634, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.634/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success