Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[2. Dezember 1711] XIV. congregatio 2. Decembris. D. Ignatius Suttner Oeniponte promotus petiit, admitti ad repetitionem.
Propositum decretum regiminis desiderantis informationem super memoriale aulae exhibitum, vi cujus aliquis solicitat privilegium solus balneum aquae Danubianae et quidem ad normam thermarum Badensium erigere posse. Cum autem hoc in detrimentum balneatorum civicorum aliorumque hominum, accommodationem pro balneis similibus jam habentium fieret atque multis malis perpetrandis ansam daret neque sanitatis recuperandae proficuum sed potius ob communitatem diversorum hominum in uno balneo confluentium adeoque impuritates in alia corpora sana immittentium damno foret, quia refluxus et affluxus continuus magnis quoque sumptibus minime procurari posset obque alias rationes quam plurimas, informatio negativa est instructa.
Pariter per decretum regiminis informatio requiritur circa memoriale ignorantis cujusdam privilegium desiderantis ad vendenda medicamenta pro praeservandis pecoribus a longo tempore hinc inde crepantibus. Cum tamen nec in memoriali suo neque ad me vocatus quidquam determinati responderet, negativa data fuit informatio.
Accusati duo chirurgi aulo-privilegiati Klueg et Hau praxeos medicae usurpatores atque computus pharmacorum suis patientibus edentes, quibus humaniter interdictum, sed tanquam arrogantes et noti dicasteriorum gremiorumque sui praeprimis perturbatores insolentes redditi, acriter fuerunt tandem excepti, qui nihil protervia sua efficientes cum strepitu discesserunt. Absolutae sunt visitationes pharmacopoearum praeter auream coronam, quae tamen mense sequenti visitata et ut aliae satis instructa reperta est. Fratrum Misericordiae ob litem adhuc pendentem visitari non potuit. Materialistae [fol. 244r] ac aromatarii in visitatione deprehensi sunt medicamenta vendentes, qua de causa iis omni modo sub comminatione mulctae interdictum est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.640, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.640/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success