Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[4. Dezember 1711] XV. congregatio 4. Decembris. Proposui D. Suttner admittere ad assignationem casus et aphorismi. Qua propositione facta unus ex ultimis miro cum strepitu et insolentia insurrexit et reclamavit, se non velle admittere, nisi jura (quae tamen ex conclusu 29. Augusti § 1 facto pro dono subsidiario destinata erant) extraderentur.
Me vero ipsi proterviam exprobrante et quod publicum concernat idque unanimis votis decisum fuerit, insolentior factus, ut coactus fuerim ipsi exclusione aut suspensione minitari, quibus nimis (crabronum instar) irritatus a me discedere jussus, perseverans tamen in contumacia sua, pedello injunctum ad eum educendum, ubi nec huic mandato morem gessisset, tandem de alia potestate, providens consentientibus plurimis ex facultate idque animadvertens quietior factus, decano et facultati publice deprecatus est. [fol. 244v] Resolvit D. Suttner casum de febri duplici tertiana et accepit aphor. 4 sect. I.
Pro coronide facultatem propriis sumptibus, bellariis, piscibusque marinis ac vinis diversis excepi non obstanto quod pecuniam 75 flor. loco tractationis destinatam facultatis cassae addiderim, quibus peractis laeti et grati omnes discessere.
Examina: Die 22. Januarii Henricus Godefridus Durich lithotomus, herniotomus et oculista praesentatus a Marquard, herniotomo Viennensi, die 22. Martii Nicolaus Riedl balneator in Schwechat, Matthias Görzlehner Austriacus Zwethalensis lithotomus herniotomus et oculista praesentatus a Matthia Kurcher [fol.245r] oculista provinciali, die 3. Junii Otto Ferdinandus Zenker chirurgus a cardinali de Sachsenzeys susceptus, die 13. Junii Anna Maria Meixnerin nata Weinhartin praeparatrix balsami sulfuris, die 7. Franciscus Christianus Liechtenhamer chirurgus Nicolspurgensis, die 13. Octobris Josephus de Pauli pharmacopoeus ad rubrum cancrum.
Respondit bene publiceque spopondit contra dom. suum ubi serviverat, neque aliquid habere neque dicere velle. Die 19. Thomas Schmidt provisor Stokeroviensis.
Immatriculationes: Henricus Jordan Austriacus Viennensis med. stud. 3 anni, Georgius Henricus Kremer Bambergensis, Ferdinandus Carolus Nagl Moravus Olomucensis, Abrahamus Sunerer, Joannes Franciscus Ganser, Otto Henricus Wieller Austriacus Viennensis phil. mag.
Memorabilia hujus anni.
Si unquam annus memoria dignus praesens certe prodigiosus nuncupari poterit, tacendo enim bellica caeterasque in re publica ut plurimum obvenientes rerum vicissitudines, duo Austriacae monarchiae lumina Josephus I. ac Carolus VI. Dominus nunc noster Volumina vastassima complerent.
Josephus igitur [fol. 246v] imperator postquam dominica paschatis unacum imperatrice more solito in basilica S. Stephani ab episcopo et universitate Viennensi ea, qua par est solemnitate exciperetur, devotione peracta tandem ad fores templi denuo comitaretur, tantam prae se tulit et cum eo tota aula vultus et animi mutationem consternationemque, ut aut quid sinistri contigisse aut magni momenti quid futurum esse, quivis praesagiret suspicionem proh dolor! eventus comprobavit, quis enim non optasset et sperasset? Augustissimum principem dominica subsequenti (in dedicatione scilicet ecclesiae) pari solemnitate ibidem conspectum iri sed spe frustratis dolore nunquam extinguendo nobis percipiendum fuit, eundem graviter decumbentem siquidem alterationibus semetipso minus bene consideratis et spretis 10. Aprilis circa noctem comparentibus quidem ante biduum exanthematibus hisce num despumantis sanguinis efflorescentiae num variolae nominarentur et declararentur, in dubium vocatis re vera tandem variolis illum laborare determinatum est. Quis tunc pavor aulam et urbem occupaverit, explicet, qui compassionis expers casum hunc fatalem sine lachrymis enarrare valeat. Princeps tamen noster animi vigore generositateque reassumpta post factam a medicis declarationem Deo praeprimis negotium tam arduum confidendo, prae omnibus confessarium ordinarium diuturo morbo ita fractum [ut a triennio frequentius lecto affixus pedem vero nunquam cubili, taceo domo extulerit] ad se vocat, qui mirum dictu quasi restitutus in aulam se confert et absque molestia per morbi decursum omni facultate die nocteque principi pio et ultra modum poenitenti assistit, brevi dein eum ad aeternitatem comitaturus.
Tractabatur interea per 8 dies non sine periculo princeps ea quae practicis in hoc morbi genere familiaris, accersito ex alio loco medico tum climatis tum patientis naturae ignaro facultate vero nec audita nec desiderata donec a medicis observati tendinum subsultus convulsionum prodromi, quo facto et facile credito, nona morbi die duo ex facultate vocarentur, vix non mortis testes futuri, a quibus non expectata ex quorundam parte, pronuntiata fatalis prognosis duabus post horis morte fuit confirmata. Durante morbo sine cessatione Deus ab aula, dicasteriis [fol. 247r] omnibus et populo, imo a Turcico tunc temporis hic existente legato particulari precibus lachrimantibus, ad quas, ut et vota principis facta Deus tamen inperscrutabilis non commotus, nobis primam oculi pupillam eripere voluit. Expositus ergo princeps per triduum in cubiculo equestri sic dicto, 21. caesari competente pompa est tumulatus, ubi universitas pedellis stipata, facibus ardentibus, tectis capitibus mox tumbam more solito praecedens obequium ultimum praestitit.
Perdito itaque principe imperatricem Amaliam cum duabus archiducissis filiabus, nec non imperatricem Eleonoram Magdalenam matrem unacum duabus archiducissis sororibus nondum maritatis, una vero regina Lusitaniae prae omnibus autem fratrem suum Carolum Hispaniarum regem, Barcinonae tum residentem regnorum et provinciarum ut et certo certius imperii Romani reliquit haeredem. Inito dein consilio, quisnam donec princeps noster advenerit praesit, mater Eleonora Magdalena et jure et merito denominabatur, cui titulus rectrix fuit impositus, ubi notatu dignissimum, quod in luctuosa hac rerum vicissitudine discrimineque tanta floruerit ministrorum dicasteriorumque concordia, subditorumque tranquiliitas, ut ne minima quidem dissensionis glisceret scintilla, imo rebellione Hungarica etiamnum non sopita cum subditis capita per redditionem fortalitiorum Cassoviensis, Mongaciensis et aliorum lubenti animo et fidelitatis assecuratione Carolo regi homagium juramento deposuerint.
Turbulentis belli strepitibus jamjam sopitis caput adhuc dum erigebat pestis in Hungaria ultra 200.000 hominum jugulans, quibus non contenta, in jumenta, vaccas praesertim (animalibus aliis parcens) suam exercens saevitiem, inexplicabilem inter illa in Austria, Hungaria, provinciis ac regnis aliis haereditariis imperio, Italia, [fol. 247v] Gallia pluribusque aliis locis causavit stragem. Cujus contagii tanquam jumentis solis proportionati nec vera causa fundamentalis nec remedium exquisitum et fidum adhibitis licet medicamentis excogitabilibus et methodo reperiebatur, donec tamen accedente hyeme ad fusas Deo preces non nihil malum immineretur.
Conventu igitur electorali comitiisque imperialibus Francoforti ad Moenum celebratis hostibus tentantibus quidem sed ne hilum efficientibus unanimi electorum eorundemque legatorum consensu electus est Carolus, qui tanquam Messias Germaniae ac Austriae festo Ss. Cosmae et Damiani Barcinona vela movit, relicta ibidem regina Elisabetha felicibus avibus per Mediterraneum navigans Genuae quidem appulit, sed ne pedem quidem terrae exponens, admoto quantum possibile ad navim curru in eum se proripit et Mediolanum versus iter aggreditur, in quo itinere a duce Pademontano ut et Mutinensi summa cum veneratione salutatus, Mediolani tandem adveniens inter acclamationes populi a proceribus et magistratu civitatis solemnitate maxima tantumque principem decente excipitur. Per aliquot septimanas ibi persistens negotiisque majoris momenti tractatis tandem per Lombardiam et Tyrolim Germaniam versus iter continuat imperator Francofurti coronandus.
Accepta: Annuum interesse 100 flor., ab antecessore 139 flor. 2 cruc., de 17 examinibus 51 flor., de 12 inscriptionibus 15 flor., a repetente 16 flor., pro sessione 4 flor., mulctae Joannis Mayr balneatoris dimidium 25 flor., Michaelis Metzler quoque dimidium 3 flor., loco tractationis a me 75 flor. Summa: 428 flor. 2 cruc. [fol. 248r]
Exposita: Pro festo Ss. Cosmae et Damiani 100 flor., pro castro doloris 150 flor., advocato 30 flor., pedello 9 flor., typographo pro ordine obstetricum imprimendo 4 flor. 30 cruc., pro morbo, famulitio et sepultura D. Pachmayr 22 flor. 56 cruc., pro panno nigro ad theatrum anatomicum 5 flor. 51 cruc., pro veste nigra pedelli et sceptro facultatis obducendo 18 flor. 24 cruc., bajulis cistarum 51 cruc., rumorum militibus medicastrum incarcerantibus 34 cruc. Dimidium mulcta ea 56 flor., quod decano caeteroquin competit ego pro prelo, sigillis antiquis adaptandis, novo comparando et mensa pro prelo insumpsi quae omnia dono. Summa: 342 flor. 6 cruc. Remanent: 85 flor. 56 cruc. [fol. 248v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.641, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.641/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success