Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[2. März 1712] I. congregatio 2. Martii 1712 in domo D. Slabii regiminis consiliarii in defectu quartirii aulici.
Acta dom. exdecani praelecta et ratificata sunt. [fol. 253]
Cum occidento solo nostro Josepho I nostra etiam privilegia quodamodo occidere, justum et conveniens erit ut oriente altero sole imperatore Carolo VI. nostra privilegia novis gratiarum radiis iterum inoventur ac confirmentur.
Conclusum quod melius et securius sit privilegia relinquere in eo statu quo sunt posita et concessa excepta hac gratia a Josepho I. data, ut imposterum nullus porsonae aut aulae medicus suscripiatur ad actuale caesareum et aulicum servitium, nisi prius fuerit debito modo facultati incorporatus.
Supplicat pro examine Thomas Gorscher provisor apud Fratres Misericordiae et obtinuit. [fol. 253v]
Marcus Anderer med. stud. supplicavit stipendium. Resolutio data est, ut imposterum meliori stylo formet suum supplicem libellum cum competenti titulo et formula et si secundo monstraverit et denominaverit aliquod in specio vacans stipendium, dabitur etiam alia et categorica responsio.
Petitio a Wilhelmo Franck camerario comitis de Zinsendorff facultati data est contra Franciscum Feilmayr [fol. 254r] coriarium, quod exerceat artem chirurgicam, quam nunquam addidicit et inde plurimos committat errores, inter quos contigit, quod agyrta hic dicto Franck doloribus dentium laboranti dentem bonum et integrum relicto carioso cum magna gingivarum portione et manifesta dolorum exacerbatione extraxerit, ratione cujus accusatio et satisfactio petitur. Conclusum ut agyrtae rigoroso modo interdicatur exercitium simile. Interim ipsi impositum est, ut conquerentis satisfactioni petitae omni modo respondeat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.654, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.654/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success