useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.655
Signature: 1.7.655
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
17. März 1712
Sitzung vom 17. März 1712  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [17. März 1712] II. congregatio 17. Martii. Intiniatum est decretum a consistorio, quod lege obligationis et antiquissimi moris consistorium resolutionem fecerit imperatori Carolo VI. Viennam redeunti librum aggratulatorium figuris et laminis artificiosis constructum humillime consecrandi et offerendi. Quia vero sumptus ultra 1500 flor. sese extendunt, aerarium vero universitatis [fol. 254v] ob innumeras expensas adeo exhaustum sit, ut dictae expensae nullo modo sustentari possint, ad facultates accurrere conatur quatenus aliquot centenos florenos contribuere dignentur.

    Resolutum, quod aequum sit et justum, ut nostro domino, qui tanta periculosa maris terraeque itinera emensus et infinitas miserias et fatalitates passus tanquam gloriosissimus imperator ad suos derelictos vasallos rediit, pari austriaco amore et affectu ipsoque aggratulationis opere correspondeamus et 200 flor. quales reliquae tres facultates promittunt, cornu nicemus.

    Petiit D. Sutner junior pro sessione et obtinuit.

    Chirurgi Viennensis collegii supplicant, ut Ignatio Eckstein praxis non tantum interdicatur sed et officina claudatur sub poena 50 dallerorum. Resolutum, ut petitioni satifiat [fol. 255r] donec Eckstein tam privilegio novo aulico aut civili fuerit donatus.

    Chirurgus et balneator, ambo Badenses magistri eandem movebant querelam contra Ignatium Tröscher, qui ex campo militari veniens sub territorio et protectione dom. de Freundsperg publici ibidem practicat. Conclusum, iil ipsi interdicatur hujusmodi practicatio et se intra 14 dies facultati sistat. [fol. 255v]

    Supplicavit Antonius Keel med. stud. pro stipendio Stumpffiano.

    Petiit Oswaldus Wenzel chirurgus senior et emeritus recommendationem a facultate, quatenus in hospitalis caesarei chirurgum ordinarium promoveri valeat et consensit facultas.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.