Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[20. November 1712] VI. congregatio 20. Novembris. Propositum est decretum regiminis, quod dom. rector heri noctu transmiserat et sine perditione temporis sollicitavit responsionem.
Decreto autem insinuatur, quatenus in variis locis praecipue Possonii et civitato Bruggensi ad Leytham variae, eaeque contagiosae et pestilentiales infirmitates sese insinuant, quibus aliqui correpti non sine suspicione contagionis pestiferae sunt mortui intra breve temporis intervallum. Hinc a facultate petitur, ut octo vel decem medicos qualificatos pro expositione sistere et eligere, eosque 21., hora 4 pomeridiana coram comite de Oeth tanquam consilii sanitatis praeside praesentare dignetur. Conclusum, quod facultas lubenti quidem animo velit decreto respondere et qualificata subjecta ex gremio specificare, decrevit tamen insinuare, quod major pars collegii partim in aulicis officiis, partim in cathedra, hospitalibus et variis provinciae hujus servitiis et physicatibus hinc inde jam sit occupata et ibidem specialem serviendi obligationem habeat, minor vero juniorum pars pro hoc districtu tempore necessitatis et contagionis summe necessaria videatur pro defectu forsan loimicorum medicorum resarciendo.
Hinc plura subjecta pro nunc eligi et praesentari non potuerunt quam D. D. Birckhart, Schmidt, Wallich, Bensa, Sutner jun., Jordan et Müller, qui tamen exigunt, ut benevolo ac competenti modo tractentur, instructiones antecedenter et prius communicentur antequam deponatur juramentum et solum [fol. 266r] in confiniis Austriae pro hoc officio distribuantur alias enim si ad longinquas provincias essent ablegandi, praestaret potius aut ex gremio illarum provinciarum medicos eligere, ut Austria non destitueretur auxilio tempore necessitatis.
Si numerus dictorum medicorum deficeret, consultum judicat facultas, ut dom. de Bentemann, qui sc aliunde perpetuum Hungariae protomedicum et consilii sanitatis praesidem nominat, hoc officium deferatur, congregendi medicos loimicos et distribuendi in loca necessaria quibus in defectu annumerari possent medici extra facultatem ut D. Mayer de Mayerburg, Staar,42 Glasser, Wimer, Pürckner, Gorgius et. forsitan plures alii.
Petiit D. Voglneck Oenoponto promotus pro repetitionis actu.
Med. stud. Angerer concessum est stipendium Bittnerianum.
Dom. Schaffhauser pictor privilegiatus querelam proposuit contra obstetricem Kunzin in palatio Passaviensi habitantem, quod tempore ingravidationis jam constituto, uxorem suam in partu neglexerit et adjutricem .suam substituerit, quae minus exporta debito tempore non adstitit, hinc signis partus legitimis urgentibus et doloribus diutius et vehementius continuatis adeo destructa [fol. 266v] fuerit, ut ardorem statim et dolorem insignem in pudendis post partum et foetum laboriose enixum senserit et hinc procidentiam vaginae acquisivit. Quare petit satisfactionem propriam et ut dicta obstetrix puniatur. Conclusum ut obstetrix teneatur, foeminam illam propriis expensis restituere.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.661, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.661/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success