Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[19. September 1712] V. congregatio 19. Septembris. Pro festo Ss. Cosmae et Damiani institui necessarias provisiones et primum oratorem obtinui filium dom. Plöckner chirurgi etsi solum syntaxeos studiosum, capacem tamen et ingeniosum pro hoc officio peragendo sufficienter qualificatum, ubi notanter adverto, quod compositor, Jesuita quidam plurimas mihi causaverit [fol. 263r] moleslias et anxietates, qui etsi ante medium annum eandem orationem procuraverim ac saepius sollicitaverim is tamen usque ad ultimum et extremum tempus eandem perficiendam sustulit et lypographo tradidit, non obstante quod aeque in persona ac per alios urserim quam simul honorarium competens promiserim, dom. parens Plöckner humanitate singulari ductus non solum orationem facultati dedicavit, ut eandem hacce veneratione honorare satagat sed etiam majori ex parte explosas pro hoc festo sumptuosas ac ordinarias ex propriis liberali manu suppeditare promittit pro cujus ratione quaesivi utrum non nostra exigat obligatio, ut facultas pari et reciproca humanitate pro aliqua juvenis memoria et parentis consolatione aliquod honorarium offerro debeat et fuit conclusum, ut regale aliquod vas argenteum valore 30 vel plurium imper. pro actione simul gratiarum juveni praesentetur. [fol. 264r]
Proposui, quod D. Schirmer anulae medicum ad mandatum principis de Lichtenstain, supremi aulae praefecti vocarim et proposuerim ut se sistat obedientem cum repetitionis actu. Respondebat, quod nullam habeat repetendi difficultatem sed nulla possit dare jura ob defectum pecuniarum et simul locum sessionis ante juniores occupare praetendat. Conclusit facultas; casu quo se accommodare bono modo non velit, ut fiat instantia ulterior apud supremum aulae praefectum mediante quo sub poena amittendae aulicae conditionis ad haec obligationis officia praestanda obligetur.
Med. stud. Angerer sollicitat stipendium Bittnerianum et cum bona spe remissus est, [fol. 264v]
Demonstratum est in commissione apud regimen, quod ratione professionis facultas nihil dare possit, eo quod immediate resistat privilegiis nostris, quae immunitatem hanc et praerogativam praecipiant, ratione capitalium vero et honorum reliquorum fixorum aliunde tenetur suam portionem dare suis instantiis.
Responderunt commissarii caesarei, quod resolutio haec et intentio ad aulam et imperatorem transferri debeat.
Joannes Luzenberger apothecarius natus in Detting apud Neoburgum admissus est ad examen et admissus est ea admonitione, ut studio ulterius intereat, provisionem suam Neostadii [fol. 265r] suscipiendam omni sedulitate exerceat et simul absque intentione contrahendi matrimonium cum dom. vidua illius pharmacopolii sedulum et diligentem se gerat, ut aeque propriam sibi conciliet laudem quam utilitatem suae patronae et proximi prosperitatem procuret, cum quo amicabiliter quidem conversari licet sed non frequentiere visitatione, compatitioue, lusu et nimia familiaritate odium aut molestia concilietur.
Petiit et obtinuit examen Georgius Hueber chirurgus et balneator Neostadiensis ex oppido Elzern in comitatu Neoburgensi oriundus.
Juveni Plöckner oratori nostro scyphum argenteum altae figurae 41 flor. 29 cruc. valentem in meo quodam prandio vino generoso repletum in salutem facultatis cum gratulatione obtuli et simul omnem favorem, assistentiam et benevolentiam facultatis promisi praesente etiam patro Plöckner, qui singulari humanitate et jubilo exultans humanissimas referebat gratias seque cum filio ulterioribus gratiis recommendavit. [fol. 265v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.660, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.660/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success