useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.664
Signature: 1.7.664
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. Dezember 1712
Sitzung vom 7. Dezember 1712  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [7. Dezember 1712] I. congregatio 7. Decembris. Primum quidem erat decretum regiminis, quo a facultate virum medicum in curandis morbis et praecipue pestilentialibus expertissimum Posonium transmittendum, inibi tricas ac controversias nobiles civesque inter D. Bensa ante mensos a consilio sanitatis illuc missum exortas, compositurus expetebat, qui re utriusque partis pennitius percepta morbique epidemicae mihi Posonii modo grassantis vis ac malignitas acri quodammodo judicio [fol. 170v] examinata dein hoc regimen verifice ac genuine informet, ad hoc, ut in negotio publicae sanitatis nempe tam arduo sese dirigere et ab omni contagio (quod tamen ad effectum reduci non poterat) Austriacas ditiones praeservare valeat, pro qua expeditione compromissi sunt dicto illuc ituro 500 flor. ante discessum persolvendi, quod deinde sincere peractum fuit.

    Tres se obtulerunt, nempe D. Gundacarus Romualdus Nicoletti, D. Murnick, D. Schmid et fuit Nicoletti susceptus et 500 flor. a sanitatis consilii praeside et 150 flor. a Strigonensi archiepiscopo et cardinali Sachsenzeys pecunia, dataque prius agendi instructione ac authoritate quantocyus fuit Posonium expeditus.

    Altero regiminis decreto praecipiebatur decano et facultati, ut omnes et singulos non tam Viennae intra et extra muros, quam etiam in hac provincia Austriaca degentes physicos circulares praximque medicam exercentes medicos serio admoneret, ut quicunque illorum infirmum aliquem morbo epidemico et acuto laborantem deprehenderet, statim ad praecavendum majus malum regimen et decanum informet, secus poenas gravissimas ac ipsam majestatis indignationem incursurus. Mihi decano impositum fuit, ne quisquam illorum [fol. 271r] sese excusare possit, ut more solito Viennensibus collegis per pedellum litteras ad subscribendum omnibus transmitterem et reliquis circularibus dom. physicis pariterque per litteras imponerem, quod sequenti die executum fuit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.