useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.675
Signature: 1.7.675
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
9. Februar 1713
Sitzung vom 9. Februar 1713  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [9. Februar 1713] Magnifici, spectabiles atque excellentissimi domini nobis observandissimi.

    Salutem et officiorum nostrorum paratissimam commendationem. Ex officiosis magnificarum spectabilium atque excellentissimarum dominationum vestrarum die 4. labentis mensis Februarii ad nos exaratis litteris libenter intelleximus, praetitulatas dominationes vestras desideratum per nos e gremio sui medicum, in arte medica et singulariter circa morbos epidemicos sufficienter expertum illico submittere cupere quidem sed quantitatem stipendii una cum modo et terminis solutionis nec non an in perpetuum vel tantum ad et ad quantum tempus petitus medicus eo gaudere possit vel deberet, sibi cathegorice praevie perscribendam desiderare.

    Ad quod memoratarum dominationum vostrarum desiderium hisce rescribendum esse duximus, quod mentionatus submittendus medicus charactere eo, quo isthuc Posonium exposite missus pl. tit. D. Niccoletti gaudebat, fruetur, menstruatim vero nomine stipendii sui habiturus 150 flor., a civitate vero hacce regia Posoniensi competens quarterium, sufficientia et necessaria ligna, candelas usque ad praesentis infelicitatis nostrae plenariam deliberationem, ex post autem, si sufficienter artis medicae expertum et qualificatum [fol. 286r] se esse ostenderit camera quoque haec regia penes augustam suae majestatis aulain adlaboratura, ut idem medicus fixum sui hic Posonii stabilimentum cum deputato annuo salario habere valeat. Quapropter suprafatas dominationes vestras singulari erga easdem ducti confidentia perquam officiose requirendas rursus esse duximus, quatenus talem consideratum e gremio sui praesertim modernis infirmitatibus sufficientibus dotatum qualitalibus et experientia pollentem medicum intuitu etiam boni publici nobis quantocyus suggerere et submittere haud gravatim velint eaedem dominationes vestrae.

    Quas in reliqua ad vota proprio diu feliciter vivere et valere desideramus.

    Posonii die 9. Februarii 1713.

    N. S. C. R. Maj. camerae regiae Hungaricae aulicae Vice-Praeses et consiliarii.

    Responsum facultatis:

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.