Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[4. Februar 1713] Excellentissimi illustrissimi magnifici et spectabiles domini domini observandissimi.
Litterae praetitulatarum dominationum vestrarum 23. elapsi mensis Januarii ad nos exaratae singulare nobis suae in nos propensionis et fiduciae argumentum fuere dum ex gremio nostro virum expeterent, quem in arte medica et singulariter circa morbos epidemicos sufficienter expertum crederemus et cui sic, inclytum hoc consilium se in materia sanitatis integre confidere valeret.
Nos petito huic sine mora eo amplius morem gessissemus, cum hac via nobis desiderata satis occasio affulgeat, clementissimam eamque justissimam S. C. R. Majestatis in conservandis viris pro bono publico sibi tam necessariis et utilibus nobis significatam mentem et nostram simul in eosdem observantiam exequi et explere liceret, quia autem praetitulatae dominationes vestrae in eo nostrae procul dubio erunt sententiae, quod vir petitis a se sufficientibus qualitatibus instructus sine positiva stipendii et stabilitatis suae securitate ac notitia praxim Viennae longo labore sibi comparatam difficulter amittat. Igitur suum pariter et nostrum accelerabunt desiderium et serviendi promptitudinem, si stipendii annui quantitatem una cum modo et terminis solutionis nec non an in perpetuum vel tantum ad et ad quantum tempus desideratus medicus eo gaudere possit vel deberet, cathegorico et specilice nobis quantocyus declarare non graventur.
Nos interim dum hanc praeambulam informationein pleno serviendi nutu exspectamus, excell. illustr. magn. et spect. dominationes vestras diu sanas et incolumes valere remque suam omnem ex voto agere animitus precamur.
Dabantur Viennae ex facultate medicae die 4. Februarii 1713.
Praetitulatarum dominationum vestrarum pleno obsequio et veneratione addictissimi
Jo. Stephanus Zannutii p. t. decanus et facultas medica Viennensis. [fol. 285v]
Percepto hocce nostro responso, camera direxit ad nos sequentes litteras:
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.674, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.674/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success