Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[22. Dezember 1681] I. congregatio 22. Decembris. Supplicarunt tres candidati Philippus Pfon, Adamus Fridericus Kremer et Martinus Antonius von Drahn pro suprema laurea. Praesentati per me fuerunt dom. Vauthier, universitatis cancellario 29. hujus mensis.
Duo dom. doctoros in Italia promoti nempo dom. Joannes Franciscus Deimbl et Joannes Achatius rogant assignari sibi aphor. pro repetitione. Et assignatus est priori quidem aphor. 47 sect. II., posteriori aphor. 3 sect. I.
Conclusit facultas, ut accusato per dom. Paulum Esaiam Plöckner medicum provincialem apud S. Hippolytum empyrico in districtu libere practicanti mitteretur decretum, cujus tenore juberetur, se quam primum sistere facultati et professionis suae reddere rationem.
Examinatum pedelli debitum, cujus solvendi cum ipsemet nullam habere curam videretur, conclusum, ut pro hac vice munera, quae pro novo anno a doctoribus accipit, uti etiam jura a repetentibus et candidatis facultati tamdiu reservetur, donec summa 50 flor. confici eaque in partem solutionis pro facultate servari possit. [fol. 29v]
Collegi 48 flor., quibus 2 de juribus repetentium pedello debitis addidi. Sic pedellus plus deinceps non debet, quam 100 flor.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.82, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.82/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success